monumenta.ch > Hieronymus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 42
XLI. MANSIO. Et profecti de Almon-Deblathaim, castra metati sunt in montibus Abarim, contra faciem Nabo Quadragesima prima Mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra repromissionis ante conspecta . Nabo interpretatur, conclusio, in qua finitur Lex, et non invenitur eius memoria. Porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur. In omnem terram exivit sonus eius: et in fines orbis terrae verba ipsius . Simulque considera, quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Iordanis fluenta descendimus, qui Interpretatur, descensio. NIHIL ENIM, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et iactantia, et animus conscientia virtutum tumens.